monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95 > sectio 60 > 4 > bnf16236.14 > sectio 15 > bnf16236.22 > sectio 1 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Praefatio in Evangelia, p1, 3
Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu, qui summus Sacerdos es, fieri iubes: et verum non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur.